Biblia sacra

Biblia sacra

Quod autem Vulgatam Tridentina Synodus esse voluit latinam conversionem "qua omnes pro authentica uterentur" ... Haec igitur praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut aiunt, 'authentia' non ob criticas praesertim rationes a Concilio statuta est, sed ob illius potius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum decursum habitum; quo quidem usu demonstratur eamdem ... in rebus fidei ac morum ab omni prorsus esse errore immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputationibus, lectionibus concionibusque tuto ac sine errandi periculo proferri possit; atque adeo eiusmodi 'authentia' non primario nomine critica, sed 'iuridica' potius vocatur. Quapropter haec Vulgatae in rebus doctrinae auctoritas minime vetat - immo id hodie fere postulat - quominus eadem haec doctrina ex primigeniis etiam textibus comprobetur et confirmetur, atque etiam quominus passim in auxilium idem textus vocentur, quibus recta Sacrarum Litterarum significatio ubique magis in dies patefiat atque explanetur. (Divino afflante Spiritu)Sul frontespizio: Sixti V Pontificis Maximi iussu recognita et Clementis VIII auctoritate edita.L'estratto "Le principali versioni della Sacra Scrittura" è di Michelangelo Tabet.
Disponibile in 5 giorni lavorativi Ordina libro

Dettagli Libro

Libri che ti potrebbero interessare